Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 2.6.1 | Cic. Fam. 2.6.3 (English) | >>Cic. Fam. 2.7.1 |
2.6.2
sed , quia tua in me vel nota omnibus vel ipsa novitate meorum temporum clarissima et maxima beneficia exstiterunt , estque animi ingenui , cui multum debeas , eidem plurimum velle debere , non dubitavi id a te per litteras petere , quod mihi omnium esset maximum maximeque necessarium . neque enim sum veritus ne sustinere tua in me vel innumerabilia non possem , cum praesertim confiderem nullam esse gratiam tuam , quam non vel capere animus meus in accipiendo vel in remunerando cumulare atque
inlustrare posset .
ego omnia mea studia , omnem operam , curam , industriam , cogitationem , mentem denique omnem in Milonis consulatu fixi et locavi statuique in eo me non offici solum fructum sed etiam pietatis laudem debere quaerere ; neque vero cuiquam salutem ac fortunas suas tantae curae fuisse umquam puto , quantae mihi sit honos eius , in quo omnia mea posita esse decrevi . huic te unum tanto adiumento esse , si volueris , posse intellego , ut nihil sit praeterea nobis requirendum . habemus haec omnia , bonorum studium conciliatum ex tribunatu propter nostram , ut spero te intellegere , causam , vulgi ac multitudinis propter magnificentiam munerum liberalitatemque naturae , iuventutis et gratiosorum in suffragiis studia propter ipsius excellentem in eo genere vel gratiam vel diligentiam , nostram suffragationem , si minus potentem , at probatam tamen et iustam et debitam et propterea fortasse etiam gratiosam .
2.6.4
dux nobis et auctor opus est et eorum ventorum , quos proposui , moderator quidam et quasi gubernator . qui si ex omnibus unus optandus esset , quem tecum conferre possemus non haberemus . quam ob rem , si me memorem , si gratum , si bonum virum
vel ex hoc ipso , quod tam vehementer de Milone laborem , existimare potes , si dignum denique tuis beneficiis iudicas , hoc a te peto , ut subvenias huic meae sollicitudini et huic meae laudi vel , ut verius dicam , prope saluti tuum studium dices . de ipso T . Annio tantum tibi polliceor , te maioris animi , gravitatis , constantiae benevolentiaeque erga te , si complecti hominem volueris , habiturum esse neminem ; mihi vero tantum decoris , tantum dignitatis adiunxeris ut eundem te facile adgnoscam fuisse in laude mea , qui fueris
in salute . ego ni te videre scirem , qua mente haec scriberem , quantum offici sustinerem , quanto opere mihi esset
in hac petitione Milonis omni non modo contentione , sed etiam dimicatione elaborandum , plura scriberem ; nunc tibi omnem rem atque causam meque totum commendo atque
trado . unum hoc sic habeto , si a te hanc rem impetraro , me paene plus tibi quam ipsi Miloni debiturum ; non enim mihi tam mea salus cara fuit , in qua praecipue sum ab illo adiutus , quam pietas erit in referenda gratia iucunda ; eam autem unius tuo studio me adsequi posse confido .
2.6.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 2.6.1 | Cic. Fam. 2.6.3 (English) | >>Cic. Fam. 2.7.1 |